Psalms 113

CASS. Item hic alleluia ex alio negotio ponitur, etc., usque ad ut in psalmi expositione clarescit. AUG. Hic non narrantur praeterita; sed futura praedicuntur, quia in illis gestis futura signabantur: et ideo non omnia hic dicuntur, quae ibi gesta, sed quaedam aliter, ne putetur praeterita recolere. CASS. Primo dicit Propheta, quae mira dederit Deus Hebraeis in figura, et Christianis in spiritu. Secundo interrogat quare haec facta sunt ibi, Tertio inania simulacra gentium reprobat, et religionem Dei commendat, ibi, Quasi cum Israel, id est, domus Jacob, de Aegypto, id est populo barbaro exiret. AUG. Barbaro lingua est, quae Deum non laudat. CASS. Sicut ille populus, cum exiret de Aegypto, etc., usque ad possunt resistere vitiis, et hoc. id est, peccatores saeculi. qui variis desideriis rapiunt homines in magnum mare, id est, hujus saeculi amaricantem malitiam; sed haec in adventu Domini cessant, quasi conversa retrorsum. AUG. Hoc hic aliter dicitur, quam factum est. Ibi legitur stetisse ab ea parte, qua aquae desuper fluebant, nec ibi quidquam dicitur de gestientibus montibus, sed tam ibi facta quam hic dicta figurae sunt. ID. Qui cornibus utriusque, etc., usque ad omnem scientiam adversus Christum se erigentem. CASS. A colendo, mediocres: non enim haec ad litteram; unde et per mare, et Jordanem, id est, per antiqua facta, haec signari non ambigas, quae hodie spiritualiter fiunt. ID. Secundo interrogat quare haec, ut excitet admirationem. Et solvit: . ID. Una duobus responsio, quia unus auctor, et saecula fecit obstupescere, et sua, id est, montes et colles gaudere: Christo enim apparente moti sunt homines a sua superstitione ad cultum Dei. Et quasi quaereret, quis est Dominus? Deus Jacob non recens; qui facit eos luctari. ID. Dura corda Judaeorum, ad aquam baptismi. Gentiles, ut et ipsi emanent irriguos fontes praedicationis. AUG. Id est, se prius durum, cum ignoraretur, etc., usque ad omnibus credentibus inundaret, dicens: CASS. Cum dixit Deum bona dare, etc., usque ad veritas, dum praemia restituit, vel impios punit. Ideo, Da. hoc saepe impii imputant bonis afflictis. AUG., id est, reparatione. id est, promissione impleta. ID. Hoc solent dicere gentes, quae habent visibiles deos: quia invisibilem Deum colimus. ID., id est, Christo homine, secundum illud: Vel, CASS. id est, potens super omnes creaturas. Per quod omnipotens apparet. ID. Tertio, inania simulacra probat, et religio Dei quam sit utilis ostendit. Et est hic perfecta demonstratio in vituperatione et laude. AUG. Ostensa potentia veri Dei ex operibus, transit ad deos gentium visibiles. ID. Sed quia Deus hoc fecit, inquit, hoc venerantur quod inde fecerunt, materiam enim creavit Deus; sed stultitia hominum formam addidit. ID. Manu sunt formata, etc., usque ad et servierunt creaturae potius quam creatori. . ID. Post loqui quod est hominis proprium hoc commune addit, etc., usque ad et carens vita sensuque simulacrum. ID. Vide erubescibilem culturam, dum ait, quod vere sunt; vel similes se eis intelligant. CASS. Hic ostendit Christianae religionis utilitatem. AUG. Ne autem videatur majoribus jam res, quae inferioribus est spes, addit, . CASS. Ut converteret, et conversos per eumdem benedixit. . AUG. Quia crevit numerus magistrorum. Quia crevit etiam numerus sequacium. Ergo vos utrique, patres et filii, benedicti estis Domino, qui vos fecit in majoribus, in minoribus; vel fecit omnem creaturam. CASS. Qui optavit supra benedici, jam confisus dicit, quod ad Deum pertinet, ut ei serviatis. Vere quia etiam id est, Christus est ad honorem Domini; vel, id est, empyreum, dedit Domino Christo, secundum quod homo. Istam inferiorem dedit. Ut in ea se purificent vel populum praedicatoribus; unde: Sicut misit me Pater, et ego mittam vos Joan. 6.. AUG. Dicit eos quorum mentes, etc., usque ad quem infirmi sine adminiculo adhuc videre non possunt. CASS. Vel non omnes qui descendunt; quia et sancti descenderunt, sed non in inferiori. .